TEGERE Pedes

TEGERE Pedes
TEGERE Pedes
phrasis hebraeorum, usitata in mentione τῶν περὶ κοιλιολυσίαν ὄντων, uti inter alia videre est, 1. sam. c. 24. v. 4. de saule, qui texit pedes suos. h. e. in terram se demisit; subsedit, scil. ad necessitatem naturae: quod Attici θακεύειν dixêre i. e. sedere, ut in Lege Pisistrati, quae vetabat εν Πυθίῳ θακεύειν. Cum enim braccas antiqui non nôssent, subsidere hôc casu necesse habebant, et ne aliqua corporis pars nudaretur, τὰς ἐςθῆτας τῶν μηρῶν καθέλκειν, uti habet Herodianus in Macrino, l. 14. c. 13. Quemadmodum metu talis ἀχημοσύνης, Caesar, cum occideretur, sinum vestis ad ima crura deduxisse, legitur. Qua de re vide plura apud Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 82. et Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 56. De Pisistrati lege praefata ut aliquid addam, integra sic habet: Τὸν ἁλόντα θακεύοντα εν τῷ τεμένει τοῦ Α᾿πόλλωνος ἑαυτὸν αἰτιάσαςθαι, καὶ θυήςκειν, Qui in aede Apollinis ventrem exoneraverit, se ipsum in iudicio deferat, eique capital esto, apud Hesychium, Suidam, et in Vaticana Proverbiorum Append. Centur. 1. Prov. 82. Itaque aedis profanatae, quam nemo Diis supplicandi causâ adit, indicum erat in illa meiere, aut θακεύειν, uti patet ex Pluto Aristophanis. Quo allusit Persius, Sat. 1. v. 112.
—— Heic, inquis, veto quisquam faxit oletum.
Pinge duos angues: pueri, sacer est locus: extra
Meite, discedo ——
Hinc bonae illae meretrices, apud Iuvenalem, Sat. 6. v. 308. ad aram pudicitiae meiunt, quia omnem illius, quam a se longe amandabant, religionem atque cultum sublatum vellent etc. Vide sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. Caverunt autem puritati aedium sacrarum hâc ratione Gentiles, imitatione, ut in aliis plutimis, Hebraeorum, quibus inter alias leges castrenses haec quoque data est, Deuteron. c. 23. v. 12. 13. 14. Spatium esto tibi extra castra, ut egrediaris illuc foras: Et paxillus esto tibi, praeter arma tua: eritque quum sessurus eris foris, ut eô fodias, et rursus tegas excrementum tuum. Nam Iehova Deus tuus indesinenter ambulat in medio casirorum tuorum -- idemque non est visurus in te turpitudinem ullius reietc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • EXCREMENTA Quadrupedum — licet spurca illa, imo ipsius suis, humano generi, divinâ benignitate, non nihil utilitatis praebent. Quippe, licet ipsa ciborum sint retrimenta, agriculturae tamen beneficio, prosunt nobis ad novum alimentum, sine quo durare vita nequit. Tum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SEDERE — proprie Iudicum est et innuit Maiestatem et quieti animi ac perturbationibus nullis obnoxii tranquillitatem: Ita sedere dictus est Praetor, cum pro Tribunmali iuris dicendi causâ sederet. Hinc Lactantius l. 6. c. 18. Sedet enim maximus et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VENTER — a Graec. εντερον, quia intestinorum locus est: pessimum corporum vas, instat ut creditor et saepius die appellat, Huius gratiâ praecipue avaritia expetrtur: huic luxuria conditur: huic navigatur ad Phasini: huic profundi vada exquiruntur. Et nemo …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FOEMINA — an a mollitie feminis vel femoris, ut Scalig. vult Ling. Lat. c. 79. an a fetu, quem sc. concipit, parit, educat; aut plenius a fetu minando, i. e. ducendo dicta, non minus, ac melior sexus, Deum auctorem habet, e costa formata viri: adeoqueve… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OSCULUM — res sacra, utpote quâ quasi Anima, quâ nihil nobis pretiosius, transfunditur. Proin eius usque adeo religiosi fuêre Veteres, Romani inprimis, ut cuiquam temere Osculum dare nefas esset, nec Sponso quidem, nihil semel tantum liceret,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PELLIS — an a pellendo, quod externas iniurias pellat: an a pilis, quod pilosa: an ab Hebr. Gap desc: Hebrew, quod in Niphal significat tegi? caesorum animalium corporibus detracta, primis Parentibus, post lapsum, in usum cessit, frigori aliisque aeris… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VELUM — I. VELUM an ex volare, an ex vellere, an ex verbo velare? dictum, multiplicem in vita usum habet. Deorum sane simulacra antiquitus obiectô velô abdebantur. Appuleius, l. 11. Metam. Ac dum, Velis candentibus reductis in diversum, Deae venerabilem… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”